monumenta.ch > Ambrosius > 54 > 73 > quam Damasus habito Romae concilio damnavit. > ubk4°Ms.theol.26.9 > uwbM.p.th.f.12.63 > bkeCod.32.66r > 24
Ambrosius, De apologia David, § 23 <<<     >>> § 25

§ 24 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Nunc consideremus opera eius, quibus potuit tegere peccatum.
2 etenim quia non potest sine peccato esse humana fragilitas, cauendum ne plura peccata sint quam opera uirtutum.
3 quod magna ui sapientiae suae sanctus Paulus expressit dicens: quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, quosdam autem et subsequuntur, hoc est: non inuenitur quisquam inlibatus a culpa; habet quis bona merita, habet et uitia atque peccata.
4 omnia itaque nostra quasi in trutina ponderantur.
5 si bonis igitur factis peccata praeponderant, praecedunt ad iudicium: uergunt enim peccata quasi in profundum, uergunt quae manifesta sunt uel pondere atque acerbitate uel multitudine.
6 quosdam autem inquit et subsequuntur, hoc est eos qui se egerint sobrie, sed fragilitate condicionis dederint aliquando etiam errori locum bona facta praecedunt.
7 mala sequuntur.
8 hi honestiores, sed tamen homines lapsi lenioribus uitiis et erratis.
9 ergo iustos sequuntur peccata, non praeeunt: iniustos praecedunt.
10 praeponderant peccata quae uergunt, sequuntur autem si quae recte facta sunt quasi quodam praeiudicio peccatorum praeeuntium praegrauata.
11 similiter et facta bona manifesta sunt.
12 lucent enim opere uirtutum et splendore meritorum et quae aliter se habent abscondi non possunt.
13 ergo talia non teguntur, non obumbrat ea caritas quae operit multitudinem peccatorum, non operit operum bonorum gratia, non abscondit multitudo uirtutum: quasi nuda et intecta produntur.
14 non est enim in his qui dicat: sub umbra alarum tuarum protege me; crux enim domini omnes abolet atque abscondit errores.